pronađen 944 Rezultati za: Erit
et ibit per Judam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ o Emmanuhel (Liber Isaiae 8, 8)
et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israël in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem (Liber Isaiae 8, 14)
ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux (Liber Isaiae 8, 20)
quia omnis violenta prædatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis (Liber Isaiae 9, 5)
multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc (Liber Isaiae 9, 7)
in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet (Liber Isaiae 9, 19)
ipse autem non sic arbitrabitur et cor ejus non ita æstimabit sed ad conterendum erit cor ejus et ad internicionem gentium non paucarum (Liber Isaiae 10, 7)
et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum ejus (Liber Isaiae 10, 12)
et erit lumen Israël in igne et Sanctus ejus in flamma et succendetur et devorabitur spina ejus et vepres in die una (Liber Isaiae 10, 17)
et gloria saltus ejus et Carmeli ejus ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus (Liber Isaiae 10, 18)
et erit in die illa non adiciet residuum Israël et hii qui fugerint de domo Jacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israël in veritate (Liber Isaiae 10, 20)
et erit in die illa auferetur onus ejus de umero tuo et jugum ejus de collo tuo et conputrescet jugum a facie olei (Liber Isaiae 10, 27)