pronađen 944 Rezultati za: Erit
in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius (Liber Sapientiae 1, 9)
quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata (Liber Sapientiae 2, 3)
morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius (Liber Sapientiae 2, 20)
tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum (Liber Sapientiae 3, 6)
et si quidem longæ vitæ erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum (Liber Sapientiae 3, 17)
multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt (Liber Sapientiae 4, 3)
justus autem si morte præoccupatus fuerit in refrigerio erit (Liber Sapientiae 4, 7)
cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus (Liber Sapientiae 6, 16)
neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiæ (Liber Sapientiae 6, 25)
proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et tædii mei (Liber Sapientiae 8, 9)
et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur (Liber Sapientiae 9, 6)
propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium (Liber Sapientiae 14, 11)