Mosaico decorativo

pronađen 1225 Rezultati za: Ergo

  • mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul (Liber Iudicum 19, 8)

  • videns ergo Nœmi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere (Liber Ruth 1, 18)

  • venit ergo Nœmi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suæ ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur (Liber Ruth 1, 22)

  • collegit ergo in agro usque ad vesperam et quæ collegerat virga cædens et excutiens invenit hordei quasi œphi mensuram id est tres modios (Liber Ruth 2, 17)

  • noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis (Liber Ruth 3, 11)

  • ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum præterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit (Liber Ruth 4, 1)

  • dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim solvit de pede suo (Liber Ruth 4, 8)

  • venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennæ uxori suæ et cunctis filiis ejus et filiabus partes (Liber I Samuelis 1, 4)

  • dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii (Liber I Samuelis 1, 8)

  • factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os ejus (Liber I Samuelis 1, 12)

  • et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte (Liber I Samuelis 1, 23)

  • erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini (Liber I Samuelis 2, 17)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina