pronađen 148 Rezultati za: Epistle of St. Judas
et vidit Judas quia cœpit bellum et clamor belli ascendit in cælum sicut tuba et clamor magnus de civitate (Liber I Maccabaeorum 5, 31)
et divertit Judas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum ejus et sumpsit spolia ejus et succendit eam igni (Liber I Maccabaeorum 5, 35)
et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis (Liber I Maccabaeorum 5, 38)
et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in prœlium et abiit Judas obviam illis (Liber I Maccabaeorum 5, 39)
et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquæ si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
ut autem adpropinquavit Judas ad torrentem aquæ statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prœlium (Liber I Maccabaeorum 5, 42)
et congregavit Judas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Judæ (Liber I Maccabaeorum 5, 45)
et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Judas verbis pacificis (Liber I Maccabaeorum 5, 47)
et præcepit Judas prædicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco (Liber I Maccabaeorum 5, 49)
et erat Judas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Juda (Liber I Maccabaeorum 5, 53)
et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad et Simeon frater ejus in Galilea contra faciem Ptolomaidis (Liber I Maccabaeorum 5, 55)
et exivit Judas et fratres ejus et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est et percussit Chebron et filias ejus et muros ejus et turres succendit in circuitu (Liber I Maccabaeorum 5, 65)