pronađen 2198 Rezultati za: Eos
Saaritis vero præerat Chonenias et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et ad judicandum eos (Liber I Paralipomenon 26, 29)
fratresque ejus robustioris ætatis duo milia septingenti principes familiarum præposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis (Liber I Paralipomenon 26, 32)
noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli (Liber I Paralipomenon 27, 23)
ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit (Liber I Paralipomenon 28, 17)
congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 1, 14)
domus autem quam ædificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos (Liber II Paralipomenon 2, 5)
sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro (Liber II Paralipomenon 3, 9)
fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro (Liber II Paralipomenon 3, 10)
et florentia quædam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt (Liber II Paralipomenon 4, 21)
vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem (Liber II Paralipomenon 5, 9)
egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat (Liber II Paralipomenon 5, 11)
tu exaudi de cælo et propitiare peccato populi tui Israël et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum (Liber II Paralipomenon 6, 25)