pronađen 2198 Rezultati za: Eos
dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos ad aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum vadat ipse pergat quem ire prohibuero revertatur (Liber Iudicum 7, 4)
cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt (Liber Iudicum 7, 5)
eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua (Liber Iudicum 7, 9)
et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini (Liber Iudicum 7, 17)
quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meæ vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem (Liber Iudicum 8, 19)
dixitque Jetther primogenito suo surge et interfice eos qui non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat (Liber Iudicum 8, 20)
dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi inaures ex præda vestra inaures enim aureas Ismahelitæ habere consuerant (Liber Iudicum 8, 24)
et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et præter torques aureos camelorum (Liber Iudicum 8, 26)
nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum (Liber Iudicum 8, 34)
abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suæ et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suæ dicens (Liber Iudicum 9, 1)
tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos (Liber Iudicum 9, 43)
Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Joatham filii Hierobbaal (Liber Iudicum 9, 57)