pronađen 2198 Rezultati za: Eos
hæc dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israël ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum (Prophetia Ezechielis 36, 37)
propterea vaticinare et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israël (Prophetia Ezechielis 37, 12)
loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Joseph quod est in manu Ephraim et tribus Israël quæ junctæ sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Juda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu ejus (Prophetia Ezechielis 37, 19)
et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam (Prophetia Ezechielis 37, 21)
et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israël et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duæ gentes nec dividentur amplius in duo regna (Prophetia Ezechielis 37, 22)
neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus (Prophetia Ezechielis 37, 23)
et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum in judiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea (Prophetia Ezechielis 37, 24)
et percutiam illis fœdus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 26)
ut diripias spolia et invadas prædam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ (Prophetia Ezechielis 38, 12)
hæc dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos (Prophetia Ezechielis 38, 17)
et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus quoniam arma succendent igne et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 10)
et sepelient eos domus Israël ut mundent terram septem mensibus (Prophetia Ezechielis 39, 12)