pronađen 1570 Rezultati za: Eorum
hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt (Liber Baruch 6, 27)
de sacrificiis eorum fetæ et menstruatæ contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos (Liber Baruch 6, 28)
et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt (Liber Baruch 6, 30)
a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos (Liber Baruch 6, 32)
ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod præceptum est ei hæc autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt (Liber Baruch 6, 62)
et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis (Prophetia Ezechielis 1, 5)
et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli et scintillæ quasi aspectus æris candentis (Prophetia Ezechielis 1, 7)
et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant (Prophetia Ezechielis 1, 8)
junctæque erant pinnæ eorum alterius ad alterum non revertebantur cum incederent sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur (Prophetia Ezechielis 1, 9)
similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilæ ipsorum quattuor (Prophetia Ezechielis 1, 10)
et facies eorum et pinnæ eorum extentæ desuper duæ pinnæ singulorum jungebantur et duæ tegebant corpora eorum (Prophetia Ezechielis 1, 11)
et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum hæc erat visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens (Prophetia Ezechielis 1, 13)