pronađen 1570 Rezultati za: Eorum
et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur (Liber Ieremiae 9, 16)
quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui (Liber Ieremiae 10, 7)
pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est (Liber Ieremiae 10, 8)
argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus ærarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa hæc (Liber Ieremiae 10, 9)
quia stulte egerunt pastores et Dominum non quæsierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est (Liber Ieremiae 10, 21)
reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)
et ibunt civitates Juda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum (Liber Ieremiae 11, 12)
tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum (Liber Ieremiae 11, 14)
tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum (Liber Ieremiae 11, 18)
propterea hæc dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos juvenes morientur in gladio filii eorum et filiæ eorum morientur in fame (Liber Ieremiae 11, 22)
et reliquiæ non erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorum (Liber Ieremiae 11, 23)
plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum (Liber Ieremiae 12, 2)