pronađen 1570 Rezultati za: Eorum
dicentes Deus patrum nostrorum cujus tu virtutem prædicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas (Liber Iudith 6, 17)
porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons qui influebat aquæductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret incidi præcepit aquæductum eorum (Liber Iudith 7, 6)
dixerunt judicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum (Liber Iudith 7, 13)
et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna (Liber Iudith 7, 14)
ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum (Liber Iudith 7, 21)
dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur (Liber Iudith 8, 17)
et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum (Liber Iudith 8, 21)
et dedisti mulieres eorum in prædam et filias eorum in captivitatem et omnem prædam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quæso te Domine Deus meus mihi viduæ (Liber Iudith 9, 3)
sed aspexisti super castra eorum et tenebræ fatigaverunt eos (Liber Iudith 9, 7)
tenuit pedes eorum abyssus et aquæ operuerunt eos (Liber Iudith 9, 8)
erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui (Liber Iudith 9, 11)
quæ respondit filia sum Hebræorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro (Liber Iudith 10, 12)