pronađen 1570 Rezultati za: Eorum
et percutiet Dominus Israël sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israël de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum (Liber I Regum 14, 15)
et fecit Judas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverant (Liber I Regum 14, 22)
pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis (Liber I Regum 14, 27)
bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 16)
fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 32)
pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israël tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti populum meum Israël ut me inritares in peccatis eorum (Liber I Regum 16, 2)
exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum (Liber I Regum 18, 37)
servi vero regis Syriæ dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos (Liber I Regum 20, 23)
et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit ita (Liber I Regum 20, 25)
rex autem Israël et Josaphat rex Juda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area juxta ostium portæ Samariæ et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum (Liber I Regum 22, 10)
nuntius vero qui jerat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi prædicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona (Liber I Regum 22, 13)
cumque venisset jam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt (Liber II Regum 5, 24)