pronađen 2334 Rezultati za: Enim
quis enim ex vobis volens turrem ædificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuæ jam enim non poteris vilicare (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonæ (Evangelium secundum Lucam 16, 13)
habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum (Evangelium secundum Lucam 16, 28)
neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est (Evangelium secundum Lucam 17, 21)
Jesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 16)
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 25)
tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur (Evangelium secundum Lucam 18, 32)
venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat (Evangelium secundum Lucam 19, 10)
timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti (Evangelium secundum Lucam 19, 21)
et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum (Evangelium secundum Lucam 19, 48)
si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Johannem prophetam esse (Evangelium secundum Lucam 20, 6)