pronađen 2334 Rezultati za: Enim
omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias (Evangelium secundum Matthaeum 23, 5)
vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 23, 9)
væ autem vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia clauditis regnum cælorum ante homines vos enim non intratis nec intrœuntes sinitis intrare (Evangelium secundum Matthaeum 23, 13)
stulti et cæci quid enim majus est aurum an templum quod sanctificat aurum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 17)
cæci quid enim majus est donum an altare quod sanctificat donum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 19)
dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini (Evangelium secundum Matthaeum 23, 39)
multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent (Evangelium secundum Matthaeum 24, 5)
audituri autem estis prœlia et opiniones prœliorum videte ne turbemini oportet enim hæc fieri sed nondum est finis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 6)
consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiæ et fames et terræmotus per loca (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)
erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
surgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 24)