pronađen 2334 Rezultati za: Enim
orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur (Evangelium secundum Matthaeum 6, 7)
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra (Evangelium secundum Matthaeum 6, 14)
cum autem jejunatis nolite fieri sicut hypocritæ tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus jejunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)
ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 21)
nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonæ (Evangelium secundum Matthaeum 6, 24)
hæc enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)
in quo enim judicio judicaveritis judicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis (Evangelium secundum Matthaeum 7, 2)
omnis enim qui petit accipit et qui quærit invenit et pulsanti aperietur (Evangelium secundum Matthaeum 7, 8)
omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis hæc est enim lex et prophetæ (Evangelium secundum Matthaeum 7, 12)
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)