pronađen 2318 Rezultati za: Eli
et cognovit Judas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt (Liber I Maccabaeorum 3, 11)
et audivit Seron princeps exercitus Syriæ quod congregavit Judas congregationem et ecclesiam fidelium secum (Liber I Maccabaeorum 3, 13)
et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim (Liber I Maccabaeorum 3, 24)
et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Ægypti (Liber I Maccabaeorum 3, 32)
ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco (Liber I Maccabaeorum 3, 35)
quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostræ et sanctorum (Liber I Maccabaeorum 3, 59)
et debellabat Judas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna (Liber I Maccabaeorum 5, 3)
et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem (Liber I Maccabaeorum 5, 9)
dixitque Judas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Jonathas ibimus in Galaditin (Liber I Maccabaeorum 5, 17)
et reliquit Josepphum filium Zacchariæ et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Judæam ad custodiendum (Liber I Maccabaeorum 5, 18)
inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis (Liber I Maccabaeorum 5, 36)
ut autem adpropinquavit Judas ad torrentem aquæ statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in prœlium (Liber I Maccabaeorum 5, 42)