pronađen 2318 Rezultati za: Eli
propterea montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum (Prophetia Ezechielis 36, 4)
propterea hæc dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et ejecerunt eam ut vastarent (Prophetia Ezechielis 36, 5)
et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus ædificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerim (Prophetia Ezechielis 36, 36)
cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis (Prophetia Ezechielis 37, 18)
et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël vallem Viatorum ad orientem maris quæ obstupescere facit prætereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem ejus et vocabitur vallis Multitudinis Gog (Prophetia Ezechielis 39, 11)
et sepelient eos domus Israël ut mundent terram septem mensibus (Prophetia Ezechielis 39, 12)
sepeliet autem omnis populus terræ et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 13)
et viros jugiter constituent lustrantes terram qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ ut emundent eam post menses autem septem quærere incipient (Prophetia Ezechielis 39, 14)
et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os hominis statuent juxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog (Prophetia Ezechielis 39, 15)
et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi (Prophetia Ezechielis 39, 23)
et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi (Prophetia Ezechielis 39, 28)
et in vestibulo portæ duæ mensæ hinc et duæ mensæ inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto (Prophetia Ezechielis 40, 39)