pronađen 2318 Rezultati za: Eli
perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu (Liber Ecclesiasticus 10, 21)
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem (Liber Ecclesiasticus 10, 30)
fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si præcucurreris (Liber Ecclesiasticus 11, 10)
et nescit quod tempus prætereat et relinquet omnia aliis (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te (Liber Ecclesiasticus 13, 5)
et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te (Liber Ecclesiasticus 13, 8)
beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti (Liber Ecclesiasticus 14, 1)
felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua (Liber Ecclesiasticus 14, 2)
nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis (Liber Ecclesiasticus 14, 15)
quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiæ enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui (Liber Ecclesiasticus 15, 14)
non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium (Liber Ecclesiasticus 15, 22)