pronađen 4195 Rezultati za: Ejus
mortuus est ergo Saul et tres filii ejus et armiger illius et universi viri ejus in die illa pariter (Liber I Samuelis 31, 6)
videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem quod fugissent viri israhelitæ et quod mortuus esset Saul et filii ejus reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi (Liber I Samuelis 31, 7)
facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelbœ (Liber I Samuelis 31, 8)
et posuerunt arma ejus in templo Astharoth corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan (Liber I Samuelis 31, 10)
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan veneruntque Jabes et conbuserunt ea ibi (Liber I Samuelis 31, 12)
et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt (Liber II Samuelis 1, 4)
dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Jonathan filius ejus (Liber II Samuelis 1, 5)
stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite ejus et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc (Liber II Samuelis 1, 10)
et planxerunt et fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Jonathan filium ejus et super populum Domini et super domum Israël quod corruissent gladio (Liber II Samuelis 1, 12)
planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus (Liber II Samuelis 1, 17)
ascendit ergo David et duæ uxores ejus Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (Liber II Samuelis 2, 2)
dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia ejus noluit autem Asaël omittere quin urgueret eum (Liber II Samuelis 2, 21)