pronađen 4195 Rezultati za: Ejus
et factum est ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth exultavit infans in utero ejus et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth (Evangelium secundum Lucam 1, 41)
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 49)
et misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum (Evangelium secundum Lucam 1, 50)
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in sæcula (Evangelium secundum Lucam 1, 55)
et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei (Evangelium secundum Lucam 1, 58)
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris ejus Zacchariam (Evangelium secundum Lucam 1, 59)
et respondens mater ejus dixit nequaquam sed vocabitur Johannes (Evangelium secundum Lucam 1, 60)
innuebant autem patri ejus quem vellet vocari eum (Evangelium secundum Lucam 1, 62)
et postulans pugillarem scripsit dicens Johannes est nomen ejus et mirati sunt universi (Evangelium secundum Lucam 1, 63)
apertum est autem ilico os ejus et lingua ejus et loquebatur benedicens Deum (Evangelium secundum Lucam 1, 64)
et Zaccharias pater ejus impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens (Evangelium secundum Lucam 1, 67)
sicut locutus est per os sanctorum qui a sæculo sunt prophetarum ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 70)