pronađen 4195 Rezultati za: Ejus
principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes judices ejus lupi vespere non relinquebant in mane (Prophetia Sophoniae 3, 3)
prophetæ ejus vesani viri infideles sacerdotes ejus polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem (Prophetia Sophoniae 3, 4)
Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem mane mane judicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem (Prophetia Sophoniae 3, 5)
dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum ejus propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas (Prophetia Sophoniae 3, 7)
si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate ejus panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non (Prophetia Aggaei 2, 13)
et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium et subvertam quadrigam et ascensorem ejus et descendent equi et ascensores eorum vir in gladio fratris sui (Prophetia Aggaei 2, 23)
et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu ejus funiculus mensorum (Prophetia Zachariae 2, 1)
et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo ejus et quanta longitudo ejus (Prophetia Zachariae 2, 2)
et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum ejus (Prophetia Zachariae 2, 3)
et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus (Prophetia Zachariae 2, 4)
et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio ejus (Prophetia Zachariae 2, 5)
quia hæc dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi ejus (Prophetia Zachariae 2, 8)