pronađen 4195 Rezultati za: Ejus
et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem ejus et factus est vobis sermo hic (Liber Ieremiae 40, 3)
et dixit ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus (Liber Ieremiae 42, 9)
nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu ejus (Liber Ieremiae 42, 11)
et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos (Liber Ieremiae 43, 10)
numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Juda et mala uxorum ejus et mala vestra et mala uxorum vestrarum quæ fecerunt in terra Juda et in regionibus Hierusalem (Liber Ieremiae 44, 9)
numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus terræ horum recordatus est Dominus et ascendit super cor ejus (Liber Ieremiae 44, 21)
propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in præceptis et in testimoniis ejus non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala hæc sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 44, 23)
hæc dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Ægypti in manu inimicorum ejus et in manu quærentium animam illius sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quærentis animam ejus (Liber Ieremiae 44, 30)
quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus (Liber Ieremiae 46, 7)
Ægyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus ejus et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores ejus (Liber Ieremiae 46, 8)
vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen ejus quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet (Liber Ieremiae 46, 18)
mercennarii quoque ejus qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum (Liber Ieremiae 46, 21)