pronađen 4195 Rezultati za: Ejus
Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus ejus in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum (Liber Ecclesiasticus 48, 13)
nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus ejus (Liber Ecclesiasticus 48, 14)
in omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria et ut musica in convivio vini (Liber Ecclesiasticus 49, 2)
si enim hæc fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium ejus est (Liber Ecclesiasticus 50, 31)
et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem (Liber Isaiae 2, 3)
repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum ejus (Liber Isaiae 2, 7)
et repleta est terra ejus equis et innumerabiles quadrigæ ejus et repleta est terra ejus idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum (Liber Isaiae 2, 8)
ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria majestatis ejus (Liber Isaiae 2, 10)
et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terræ a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram (Liber Isaiae 2, 19)
et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram (Liber Isaiae 2, 21)
quiescite ergo ab homine cujus spiritus in naribus ejus quia excelsus reputatus est ipse (Liber Isaiae 2, 22)
ruit enim Hierusalem et Judas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos majestatis ejus (Liber Isaiae 3, 8)