Mosaico decorativo

pronađen 4195 Rezultati za: Ejus

  • et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum ejus (Liber Thobis 7, 6)

  • et Anna uxor ejus et Sarra filia ipsorum lacrimatæ sunt (Liber Thobis 7, 8)

  • reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor ejus (Liber Thobis 8, 16)

  • scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima ejus (Liber Thobis 9, 4)

  • cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater ejus Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi (Liber Thobis 10, 1)

  • cœpit autem contristari nimis ipse et Anna uxor ejus cum eo et cœperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos (Liber Thobis 10, 3)

  • flebat igitur mater ejus inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostræ solacium vitæ nostræ spem posteritatis nostræ (Liber Thobis 10, 4)

  • et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus (Liber Thobis 11, 6)

  • statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus et videbit pater tuus lumen cæli et in aspectu tuo gaudebit (Liber Thobis 11, 8)

  • et sustinens quasi dimidiam fere horam cœpit albugo ex oculis ejus quasi membrana ovi egredi (Liber Thobis 11, 14)

  • quem adprehendens Tobias traxit ab oculis ejus statimque visum recepit (Liber Thobis 11, 15)

  • et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor ejus et omnes qui sciebant eum (Liber Thobis 11, 16)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina