pronađen 1681 Rezultati za: Ego
maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis (Liber Deuteronomii 11, 28)
videte ergo ut impleatis cærimonias atque judicia quæ ego hodie ponam in conspectu vestro (Liber Deuteronomii 11, 32)
observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 12, 28)
cave ne imiteris eas postquam te fuerint intrœunte subversæ et requiras cærimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istæ deos suos ita et ego colam (Liber Deuteronomii 12, 30)
quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus quæ ego præcipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 13, 18)
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quæ jussit et quæ ego hodie præcipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est (Liber Deuteronomii 15, 5)
non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ idcirco ego præcipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra (Liber Deuteronomii 15, 11)
memento quod et ipse servieris in terra Ægypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc præcipiam tibi (Liber Deuteronomii 15, 15)
qui autem verba ejus quæ loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam (Liber Deuteronomii 18, 19)
propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quæ ego non præcepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur (Liber Deuteronomii 18, 20)
accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine ejus et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est judicetur (Liber Deuteronomii 21, 5)
quando ergo transieritis Jordanem erige lapides quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal et levigabis calce (Liber Deuteronomii 27, 4)