pronađen 999 Rezultati za: Ecce
aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini et a facie iræ furoris ejus (Liber Ieremiae 4, 26)
ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini judicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt jugum ruperunt vincula (Liber Ieremiae 5, 5)
hæc dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos (Liber Ieremiae 5, 14)
ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israël ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cujus ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur (Liber Ieremiae 5, 15)
cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisæ aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud (Liber Ieremiae 6, 10)
audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum ejus quia verba mea non audierunt et legem meam projecerunt (Liber Ieremiae 6, 19)
propterea hæc dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt (Liber Ieremiae 6, 21)
hæc dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terræ (Liber Ieremiae 6, 22)
ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis (Liber Ieremiae 7, 8)
ideo hæc dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super jumenta et super lignum regionis et super fruges terræ et succendetur et non extinguetur (Liber Ieremiae 7, 20)
ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus (Liber Ieremiae 7, 32)
expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellæ et ecce formido (Liber Ieremiae 8, 15)
