pronađen 1781 Rezultati za: Eam
dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum (Liber I Samuelis 11, 14)
porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam (Liber I Samuelis 13, 19)
et accidit quadam die ut diceret Jonathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quæ est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit (Liber I Samuelis 14, 1)
dixit autem Jonathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis (Liber I Samuelis 14, 6)
et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam æream super caput ejus et vestivit eum lorica (Liber I Samuelis 17, 38)
nam expoliavit se Jonathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum (Liber I Samuelis 18, 4)
post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suæ David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam (Liber I Samuelis 18, 10)
et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie ejus secundo (Liber I Samuelis 18, 11)
dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie (Liber I Samuelis 18, 21)
et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua (Liber I Samuelis 19, 9)
tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus et operuit eam vestimentis (Liber I Samuelis 19, 13)
fugit autem David de Nahioth quæ erat in Rama veniensque locutus est coram Jonathan quid feci quæ est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quærit animam meam (Liber I Samuelis 20, 1)