pronađen 635 Rezultati za: Domum
ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum (Liber II Paralipomenon 6, 20)
tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terræ nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israël et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi (Liber II Paralipomenon 6, 33)
cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de cælo et devoravit holocausta et victimas et majestas Domini implevit domum (Liber II Paralipomenon 7, 1)
sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 7, 3)
mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus (Liber II Paralipomenon 7, 5)
conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 7, 11)
apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii (Liber II Paralipomenon 7, 12)
evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis (Liber II Paralipomenon 7, 20)
expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam (Liber II Paralipomenon 8, 1)
filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israël eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini (Liber II Paralipomenon 8, 11)
omnes inpensas præparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam (Liber II Paralipomenon 8, 16)
quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam ædificaverat (Liber II Paralipomenon 9, 3)