pronađen 3296 Rezultati za: Dominus
contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc (Liber II Samuelis 6, 8)
et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum ejus (Liber II Samuelis 6, 11)
nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia ejus propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio (Liber II Samuelis 6, 12)
factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis (Liber II Samuelis 7, 1)
dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est (Liber II Samuelis 7, 3)
vade et loquere ad servum meum David hæc dicit Dominus numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum (Liber II Samuelis 7, 5)
et nunc hæc dices servo meo David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israël (Liber II Samuelis 7, 8)
ex die qua constitui judices super populum meum Israël et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus (Liber II Samuelis 7, 11)
et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israël et domus servi tui David erit stabilita coram Domino (Liber II Samuelis 7, 26)
et posuit David præsidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est (Liber II Samuelis 8, 6)
et posuit in Idumea custodes statuitque præsidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est (Liber II Samuelis 8, 14)
esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo (Liber II Samuelis 10, 12)