pronađen 3296 Rezultati za: Dominus
nunc ergo præsto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem (Liber I Samuelis 12, 13)
sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro (Liber I Samuelis 12, 16)
et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa (Liber I Samuelis 12, 18)
et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia juravit Dominus facere vos sibi populum (Liber I Samuelis 12, 22)
dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi quod si non fecisses jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum (Liber I Samuelis 13, 13)
sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quæsivit sibi Dominus virum juxta cor suum et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus (Liber I Samuelis 13, 14)
dixit autem Jonathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis (Liber I Samuelis 14, 6)
si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum (Liber I Samuelis 14, 10)
et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Jonathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israël (Liber I Samuelis 14, 12)
et salvavit Dominus in die illa Israël pugna autem pervenit usque Bethaven (Liber I Samuelis 14, 23)
vivit Dominus salvator Israël quia si per Jonathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo (Liber I Samuelis 14, 39)
dixitque populus ad Saul ergone Jonathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israël hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite ejus in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Jonathan ut non moreretur (Liber I Samuelis 14, 45)