pronađen 3296 Rezultati za: Dominus
cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienæ quæ non est de filiis Israël sed transibo usque Gabaa (Liber Iudicum 19, 12)
at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit (Liber Iudicum 19, 26)
qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Judas sit dux vester (Liber Iudicum 20, 18)
et Finees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras (Liber Iudicum 20, 28)
percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium (Liber Iudicum 20, 35)
et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas (Liber Ruth 1, 6)
dixit ad eas ite in domum matris vestræ faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum (Liber Ruth 1, 8)
egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Nœmi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens (Liber Ruth 1, 21)
et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus (Liber Ruth 2, 4)
reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël ad quem venisti et sub cujus confugisti alas (Liber Ruth 2, 12)
quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis jure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane (Liber Ruth 3, 13)
respondit omnis populus qui erat in porta et majores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quæ ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quæ ædificaverunt domum Israël ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem (Liber Ruth 4, 11)