Mosaico decorativo

pronađen 3296 Rezultati za: Dominus

  • super terram dominantium ascende et super habitatores ejus visita dissipa et interfice quæ post eos sunt ait Dominus et fac juxta omnia quæ præcepi tibi (Liber Ieremiae 50, 21)

  • aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa iræ suæ quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum (Liber Ieremiae 50, 25)

  • idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa ait Dominus (Liber Ieremiae 50, 30)

  • ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuæ (Liber Ieremiae 50, 31)

  • hæc dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israël et filii Juda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos (Liber Ieremiae 50, 33)

  • redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen ejus judicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 50, 34)

  • gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes ejus (Liber Ieremiae 50, 35)

  • sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas ejus ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis (Liber Ieremiae 50, 40)

  • hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem (Liber Ieremiae 51, 1)

  • protulit Dominus justitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 51, 10)

  • acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens ejus ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui (Liber Ieremiae 51, 11)

  • super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes præparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 51, 12)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina