Mosaico decorativo

pronađen 3296 Rezultati za: Dominus

  • hæc dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos ædificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc (Liber Ieremiae 45, 4)

  • et tu quæris tibi grandia noli quærere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris (Liber Ieremiae 45, 5)

  • quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum cæsos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus (Liber Ieremiae 46, 5)

  • verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Ægypti (Liber Ieremiae 46, 13)

  • quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum (Liber Ieremiae 46, 15)

  • vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen ejus quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet (Liber Ieremiae 46, 18)

  • succiderunt saltum ejus ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus (Liber Ieremiae 46, 23)

  • dixit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ et super Pharao et super Ægyptum et super deos ejus et super reges ejus et super Pharao et super eos qui confidunt in eo (Liber Ieremiae 46, 25)

  • et dabo eos in manu quærentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum ejus et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus (Liber Ieremiae 46, 26)

  • et tu noli timere serve meus Jacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas ejeci te te vero non consumam sed castigabo te in judicio nec quasi innocenti parcam tibi (Liber Ieremiae 46, 28)

  • hæc dicit Dominus ecce aquæ ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem ejus urbem et habitatores ejus clamabunt homines et ululabit omnis habitator terræ (Liber Ieremiae 47, 2)

  • pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulæ Cappadociæ (Liber Ieremiae 47, 4)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina