Mosaico decorativo

pronađen 3296 Rezultati za: Dominus

  • quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israël sume calicem vini furoris hujus de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te (Liber Ieremiae 25, 15)

  • et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus (Liber Ieremiae 25, 17)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos (Liber Ieremiae 25, 27)

  • cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum bibentes bibetis (Liber Ieremiae 25, 28)

  • quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ dicit Dominus exercituum (Liber Ieremiae 25, 29)

  • et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ (Liber Ieremiae 25, 30)

  • pervenit sonitus usque ad extrema terræ quia judicium Domino cum gentibus judicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus (Liber Ieremiae 25, 31)

  • hæc dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de gente in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ (Liber Ieremiae 25, 32)

  • vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam eorum (Liber Ieremiae 25, 36)

  • hæc dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Juda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum (Liber Ieremiae 26, 2)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis (Liber Ieremiae 26, 4)

  • cumque conplesset Hieremias loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetæ et omnis populus dicens morte morietur (Liber Ieremiae 26, 8)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina