Mosaico decorativo

pronađen 4401 Rezultati za: Dominus Deus

  • dedit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Ægyptios (Liber Exodus 12, 36)

  • dixitque Dominus ad Mosen et Aaron hæc est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo (Liber Exodus 12, 43)

  • fecerunt omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 50)

  • et in eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 12, 51)

  • locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 13, 1)

  • et ait Moses ad populum mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem (Liber Exodus 13, 3)

  • cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Jebusei quam juravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto (Liber Exodus 13, 5)

  • narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Ægypto (Liber Exodus 13, 8)

  • et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13, 9)

  • cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto de domo servitutis (Liber Exodus 13, 14)

  • nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo (Liber Exodus 13, 15)

  • erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13, 16)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina