pronađen 6118 Rezultati za: Dominus Deus Israel
non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat (Epistula II ad Corinthios 10, 18)
quare quia non diligo vos Deus scit (Epistula II ad Corinthios 11, 11)
Deus et Pater Domini Jesu scit qui est benedictus in sæcula quod non mentior (Epistula II ad Corinthios 11, 31)
scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum ejusmodi usque ad tertium cælum (Epistula II ad Corinthios 12, 2)
et scio hujusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit (Epistula II ad Corinthios 12, 3)
ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt pænitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt (Epistula II ad Corinthios 12, 21)
ideo hæc absens scribo ut non præsens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in ædificationem et non in destructionem (Epistula II ad Corinthios 13, 10)
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum (Epistula II ad Corinthios 13, 11)
ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt (Epistula ad Galatas 2, 6)
providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus prænuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes (Epistula ad Galatas 3, 8)
nam si ex lege hereditas jam non ex repromissione Abrahæ autem per promissionem donavit Deus (Epistula ad Galatas 3, 18)
mediator autem unius non est Deus autem unus est (Epistula ad Galatas 3, 20)