pronađen 734 Rezultati za: Dominum

  • et operiantur saccis homines et jumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quæ est in manibus eorum (Prophetia Ionae 3, 8)

  • et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia (Prophetia Ionae 4, 2)

  • tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis (Prophetia Michaeae 3, 4)

  • principes ejus in muneribus judicabant et sacerdotes ejus in mercede docebant et prophetæ ejus in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala (Prophetia Michaeae 3, 11)

  • ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus (Prophetia Michaeae 7, 7)

  • lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terræ proturbabuntur de ædibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te (Prophetia Michaeae 7, 17)

  • quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio (Prophetia Nahum 1, 9)

  • ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans prævaricationem (Prophetia Nahum 1, 11)

  • et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quæsierunt Dominum nec investigaverunt eum (Prophetia Sophoniae 1, 6)

  • quærite Dominum omnes mansueti terræ qui judicium ejus estis operati quærite justum quærite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini (Prophetia Sophoniae 2, 3)

  • et adplicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te (Prophetia Zachariae 2, 11)

  • et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et deprecemur faciem Domini et quæramus Dominum exercituum vadam etiam ego (Prophetia Zachariae 8, 21)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina