Mosaico decorativo

pronađen 839 Rezultati za: Dominum Expositionem Manuum

  • et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multæ misericordiæ et præstabilis super malitia (Prophetia Ioel 2, 13)

  • quærite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Joseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel (Prophetia Amos 5, 6)

  • vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit (Prophetia Amos 9, 1)

  • et dixit ad eos Hebræus ego sum et Dominum Deum cæli ego timeo qui fecit mare et aridam (Prophetia Ionae 1, 9)

  • et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quæsumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti (Prophetia Ionae 1, 14)

  • et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota (Prophetia Ionae 1, 16)

  • et oravit Jona ad Dominum Deum suum de utero piscis (Prophetia Ionae 2, 2)

  • et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam (Prophetia Ionae 2, 3)

  • et operiantur saccis homines et jumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quæ est in manibus eorum (Prophetia Ionae 3, 8)

  • et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia (Prophetia Ionae 4, 2)

  • tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis (Prophetia Michaeae 3, 4)

  • principes ejus in muneribus judicabant et sacerdotes ejus in mercede docebant et prophetæ ejus in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala (Prophetia Michaeae 3, 11)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina