Mosaico decorativo

pronađen 1901 Rezultati za: Domini Dei

  • præparata est enim ab heri Thofeth a rege præparata profunda et dilatata nutrimenta ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam (Liber Isaiae 30, 33)

  • et erit fides in temporibus tuis divitiæ salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus ejus (Liber Isaiae 33, 6)

  • quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem (Liber Isaiae 34, 2)

  • gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom (Liber Isaiae 34, 6)

  • quia dies ultionis Domini annus retributionum judicii Sion (Liber Isaiae 34, 8)

  • requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quæsivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus ejus ipse congregavit ea (Liber Isaiae 34, 16)

  • germinans germinabit et exultabit lætabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri (Liber Isaiae 35, 2)

  • et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Ægypto in quadriga et in equitibus (Liber Isaiae 36, 9)

  • et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini (Liber Isaiae 37, 1)

  • et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino (Liber Isaiae 37, 14)

  • quia de Hierusalem exibunt reliquiæ et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud (Liber Isaiae 37, 32)

  • egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum (Liber Isaiae 37, 36)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina