pronađen 8600 Rezultati za: Dom
gratias ago ei qui me confortavit Christo Jesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio (Epistula I ad Timotheum 1, 12)
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quæ est in Christo Jesu (Epistula I ad Timotheum 1, 14)
docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio (Epistula I ad Timotheum 2, 12)
suæ domui bene præpositum filios habentem subditos cum omni castitate (Epistula I ad Timotheum 3, 4)
si quis autem domui suæ præesse nescit quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit (Epistula I ad Timotheum 3, 5)
diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene præsunt et suis domibus (Epistula I ad Timotheum 3, 12)
si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quæ est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis (Epistula I ad Timotheum 3, 15)
si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo (Epistula I ad Timotheum 5, 4)
si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior (Epistula I ad Timotheum 5, 8)
simul autem et otiosæ discunt circumire domos non solum otiosæ sed et verbosæ et curiosæ loquentes quæ non oportet (Epistula I ad Timotheum 5, 13)
quicumque sunt sub jugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur (Epistula I ad Timotheum 6, 1)
qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt hæc doce et exhortare (Epistula I ad Timotheum 6, 2)