pronađen 8600 Rezultati za: Dom
his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum (Liber Leviticus 16, 11)
nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cœtu Israël donec egrediatur (Liber Leviticus 16, 17)
cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum (Liber Leviticus 16, 18)
in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini (Liber Leviticus 16, 30)
eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israël et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Leviticus 16, 34)
et locutus est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 17, 1)
loquere Aaron et filiis ejus et cunctis filiis Israël et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens (Liber Leviticus 17, 2)
homo quilibet de domo Israël si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (Liber Leviticus 17, 3)
et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui (Liber Leviticus 17, 4)
ideo offerre debent sacerdoti filii Israël hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino (Liber Leviticus 17, 5)
fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino (Liber Leviticus 17, 6)
et ad ipsos dices homo de domo Israël et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam (Liber Leviticus 17, 8)