pronađen 8600 Rezultati za: Dom
Confirmabit autem pactum multis hebdomada una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium et erit in templo abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. (Prophetia Danielis 9, 27)
In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus, (Prophetia Danielis 10, 2)
panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum donec complerentur trium hebdomadarum dies. (Prophetia Danielis 10, 3)
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)
Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)
et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi Loquere Domine mi, quia confortasti me. (Prophetia Danielis 10, 19)
Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei. (Prophetia Danielis 11, 3)
Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caëli sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his. (Prophetia Danielis 11, 4)
Et confortabitur rex Austri et de principibus eius prævalebit super eum, et dominabitur ditione multa enim dominatio eius. (Prophetia Danielis 11, 5)
Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent hæ autem solæ salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. (Prophetia Danielis 11, 41)
Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit. (Prophetia Danielis 11, 43)
Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi Domine mi, quid erit post hæc? (Prophetia Danielis 12, 8)