pronađen 8600 Rezultati za: Dom
maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Liber Ieremiae 48, 10)
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa ejus exhaurient et lagœnas eorum conlident (Liber Ieremiae 48, 12)
et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel in qua habebat fiduciam (Liber Ieremiae 48, 13)
vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei (Liber Ieremiae 48, 15)
et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim (Liber Ieremiae 48, 22)
abscisum est cornu Moab et brachium ejus contritum est ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 25)
inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse (Liber Ieremiae 48, 26)
ego scio ait Dominus jactantiam ejus et quod non sit juxta eam virtus ejus nec juxta quod poterat conata sit facere (Liber Ieremiae 48, 30)
et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis ejus (Liber Ieremiae 48, 35)
super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 38)
hæc dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab (Liber Ieremiae 48, 40)
et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est (Liber Ieremiae 48, 42)