Mosaico decorativo

pronađen 8600 Rezultati za: Dom

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël vade et dic viris Juda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut obœdiatis verbis meis dicit Dominus (Liber Ieremiae 35, 13)

  • idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego adduco super Judam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi (Liber Ieremiae 35, 17)

  • domui autem Rechabitarum dixit Hieremias hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod obœdistis præcepto Jonadab patris vestri et custodistis omnia mandata ejus et fecistis universa quæ præcepit vobis (Liber Ieremiae 35, 18)

  • propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus (Liber Ieremiae 35, 19)

  • et factum est in anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens (Liber Ieremiae 36, 1)

  • si forte audiente domo Juda universa mala quæ ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum (Liber Ieremiae 36, 3)

  • vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriæ et scripsit Baruch ex ore Hieremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri (Liber Ieremiae 36, 4)

  • et præcepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini (Liber Ieremiae 36, 5)

  • ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die jejunii insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis leges eis (Liber Ieremiae 36, 6)

  • si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc (Liber Ieremiae 36, 7)

  • et fecit Baruch filius Neriæ juxta omnia quæ præceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini (Liber Ieremiae 36, 8)

  • factum est autem in anno quinto Joachim filii Josiæ regis Juda in mense nono prædicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universæ multitudini quæ confluxerat de civitatibus Juda in Hierusalem (Liber Ieremiae 36, 9)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina