Mosaico decorativo

pronađen 8600 Rezultati za: Dom

  • audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris ejus et docete filias vestras lamentum et unaquæque proximam suam planctum (Liber Ieremiae 9, 20)

  • quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris juvenes de plateis (Liber Ieremiae 9, 21)

  • loquere hæc dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi fænum post tergum metentis et non est qui colligat (Liber Ieremiae 9, 22)

  • hæc dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis (Liber Ieremiae 9, 23)

  • sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et judicium et justitiam in terra hæc enim placent mihi ait Dominus (Liber Ieremiae 9, 24)

  • ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium (Liber Ieremiae 9, 25)

  • super Ægyptum et super Judam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent præputium omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde (Liber Ieremiae 9, 26)

  • audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israël (Liber Ieremiae 10, 1)

  • hæc dicit Dominus juxta vias gentium nolite discere et a signis cæli nolite metuere quæ timent gentes (Liber Ieremiae 10, 2)

  • non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine (Liber Ieremiae 10, 6)

  • Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione ejus commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem ejus (Liber Ieremiae 10, 10)

  • non est his similis pars Jacob qui enim formavit omnia ipse est et Israël virga hereditatis ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 10, 16)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina