Mosaico decorativo

pronađen 8600 Rezultati za: Dom

  • et erit terra Juda Ægypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam (Liber Isaiae 19, 17)

  • in die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan et jurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una (Liber Isaiae 19, 18)

  • in die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti et titulus juxta terminum ejus Domini (Liber Isaiae 19, 19)

  • et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos (Liber Isaiae 19, 20)

  • et cognoscetur Dominus ab Ægypto et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent (Liber Isaiae 19, 21)

  • et percutiet Dominus Ægyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos (Liber Isaiae 19, 22)

  • cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Ægypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israël (Liber Isaiae 19, 25)

  • in tempore illo locutus est Dominus in manu Isajæ filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus (Liber Isaiae 20, 2)

  • et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isajas nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam (Liber Isaiae 20, 3)

  • hæc enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet (Liber Isaiae 21, 6)

  • et clamavit leo super specula Domini ego sum stans jugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus (Liber Isaiae 21, 8)

  • tritura mea et fili areæ meæ quæ audivi a Domino exercituum Deo Israël adnuntiavi vobis (Liber Isaiae 21, 10)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina