Mosaico decorativo

pronađen 8600 Rezultati za: Dom

  • descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen ejus quo cum ascendisset (Liber Exodus 19, 20)

  • dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo (Liber Exodus 19, 21)

  • sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos (Liber Exodus 19, 22)

  • dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et jussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum (Liber Exodus 19, 23)

  • cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos (Liber Exodus 19, 24)

  • locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos (Liber Exodus 20, 1)

  • ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Exodus 20, 2)

  • non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me (Liber Exodus 20, 5)

  • non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra (Liber Exodus 20, 7)

  • septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua jumentum tuum et advena qui est intra portas tuas (Liber Exodus 20, 10)

  • sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum (Liber Exodus 20, 11)

  • honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina