Mosaico decorativo

pronađen 8600 Rezultati za: Dom

  • recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem (Liber I Regum 12, 19)

  • factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cœtu et constituerunt regem super omnem Israël nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam (Liber I Regum 12, 20)

  • venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Juda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israël et reduceret regnum Roboam filio Salomonis (Liber I Regum 12, 21)

  • factus est vero sermo Domini ad Semejam virum Dei dicens (Liber I Regum 12, 22)

  • loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda et ad omnem domum Juda et Beniamin et reliquos de populo dicens (Liber I Regum 12, 23)

  • hæc dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israël revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis præceperat Dominus (Liber I Regum 12, 24)

  • dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David (Liber I Regum 12, 26)

  • si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda interficientque me et revertentur ad eum (Liber I Regum 12, 27)

  • et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus jaciente (Liber I Regum 13, 1)

  • et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare hæc dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Josias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te (Liber I Regum 13, 2)

  • deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est (Liber I Regum 13, 3)

  • altare quoque scissum est et effusus cinis de altari juxta signum quod prædixerat vir Dei in sermone Domini (Liber I Regum 13, 5)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina