pronađen 8600 Rezultati za: Dom
spiritus Domini locutus est per me et sermo ejus per linguam meam (Liber II Samuelis 23, 2)
dixit Deus Israël mihi locutus est Fortis Israël dominator hominum justus dominator in timore Dei (Liber II Samuelis 23, 3)
nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum æternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet (Liber II Samuelis 23, 5)
cumque ascendissent viri Israël ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus ejus et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad cæsorum spolia detrahenda (Liber II Samuelis 23, 10)
stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam (Liber II Samuelis 23, 12)
inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat juxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino (Liber II Samuelis 23, 16)
dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere hæc fecerunt tres robustissimi (Liber II Samuelis 23, 17)
et addidit furor Domini irasci contra Israël commovitque David in eis dicentem vade numera Israël et Judam (Liber II Samuelis 24, 1)
dixitque Joab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi (Liber II Samuelis 24, 3)
percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis (Liber II Samuelis 24, 10)
surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens (Liber II Samuelis 24, 11)
vade et loquere ad David hæc dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi (Liber II Samuelis 24, 12)