pronađen 8600 Rezultati za: Dom
et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terræ huic quæ est hæc ira furoris ejus inmensa (Liber Deuteronomii 29, 24)
et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 29, 25)
idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quæ in hoc volumine scripta sunt (Liber Deuteronomii 29, 27)
abscondita Domino Deo nostro quæ manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in æternum ut faciamus universa legis hujus (Liber Deuteronomii 29, 29)
cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus pænitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 30, 1)
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit (Liber Deuteronomii 30, 3)
si ad cardines cæli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 30, 4)
circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere (Liber Deuteronomii 30, 6)
tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie (Liber Deuteronomii 30, 8)
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu jumentorum tuorum in ubertate terræ tuæ et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis (Liber Deuteronomii 30, 9)
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris præcepta ejus et cærimonias quæ in hac lege conscriptæ sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 30, 10)
ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et custodias mandata illius et cærimonias atque judicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 30, 16)