pronađen 8600 Rezultati za: Dom
quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terræ (Liber Deuteronomii 6, 15)
non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis (Liber Deuteronomii 6, 16)
custodi præcepta Domini Dei tui ac testimonia et cærimonias quas præcepit tibi (Liber Deuteronomii 6, 17)
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua juravit Dominus patribus tuis (Liber Deuteronomii 6, 18)
cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia hæc et cærimoniæ atque judicia quæ præcepit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 6, 20)
dices ei servi eramus Pharaonis in Ægypto et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 6, 21)
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro (Liber Deuteronomii 6, 22)
præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ sicut est hodie (Liber Deuteronomii 6, 24)
eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis (Liber Deuteronomii 6, 25)
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Jebuseum septem gentes multo majoris numeri quam tu es et robustiores te (Liber Deuteronomii 7, 1)
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis fœdus nec misereberis earum (Liber Deuteronomii 7, 2)
quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito (Liber Deuteronomii 7, 4)